Salve Regína

Salve, Regína, mater misericórdiae,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, exsúles fílii Evae.
Ad te suspirámus,
geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eja ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte,
et Jesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
Amen.

Read this prayer in English: Hail Holy Queen
prayers.gleeson.us/hail_holy_queen.html