MagnÃficat
MagnÃficat ánima mea Dóminum,
et exsultávit spÃritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem
ancÃllae suae.
Ecce enim ex hoc beátam
me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna,
qui potens est,
et sanctum nomen ejus,
et misericórdia ejus in progénies
et progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo,
dispérsit supérbos
mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis
et dÃvites dimÃsit inánes.
Suscépit Ãsraël púerum suum,
recordátus misericórdiae,
sicut locútus est ad patres nostros,
Ãbraham et sémini ejus in saécula.
Glória Patri et FÃlio
et SpirÃtui Sancto.
Sicut erat in princÃpio,
et nunc et semper,
et in saécula saeculórum.
Amen.
Read this prayer in English: Magnificat
prayers.gleeson.us/magnificat.html